JUNO

JUNO
I.
JUNO
Aegyptia, Rheae et Camesenni filia, nata Anno primiregni Semiramidis, cognomintat Isis maxima, frugifera, legifera, soror et uxor Osiridis. Beros. l. 4.
II.
JUNO
an a iuvando? Saturni et Opis filia, Iovisque Et soror et coniux, uti se ipsam vocat apud Virg. Aen. l. 1. v. 19. 46. 283. 447. 450. et 667. Dea regnorum fuit et divitiarum, quae et nubentibus praeesse credebatur, undePronuba vocatur, et parturientibus obstetrricari, unde Lucina Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 23. v. 21. nomen sumpsit. Munditiei item et ornatûs curam habuit, hincstanatrices eius crinesaddebant, curosâ superstirione dispositos: et ornatrices s. psecades speculum Iunoni tenere dicebantur. Porro ut viris singulis sui Genii, vitae praesides, ita feminis Iunones semper praestoerant, unde consuetudo fluxit, ut mulieres Iunonem susam appellatent, Ovid. Amor. 1. 3. Eleg. 13. v. 3. et 35. Lactant. de Falso Relig. l. 1. c. 17. Singulis Annis in quodam Atticaefonre lota virginitatem receupetâsle fingitur. Filiam habuit Heben, quam ex silvestribus lactucis concepisle fertur, quas ab Apolline invitata avidius comederat. Iovi, a quo sub cuculi forma compresla fingitut, Vulcanum et Martem peperit, quam vis Ovid. Matrem sine vito eam malit concepisle, Olenii tantum floris contactu. Physici Iunonem, aera interpretantur, ideoque Iovis et sororem, et coniugem dictam volunt, quod summa sit aeris cum aethere cognatio, et sie militudo, Hinc et Iris ei nuntia atributa, hocque nomine ab Assyriis et Afris culta est, ut Iul. Firmic. docet. Ei agnâ fiebat. Simulacrum eius tale fuit, teste Alberico; Erat femina in throno sedens, quae sceptrum Regium gestans, dextrâ caput diademate cinctum inter nubila condidit. Ad latus iris, ante pedes pavones fingebantur, aves specialiter eidicatae. Olim vero, rudis erat lapis et informis stela, unde uti Apollinis Delphici, et Bacchi Thebani, sic Iunonis Argivae κίονα, i. e. columnam ex Vett. poetis, habet clem. Alexandr. I. Strom. de cuiusinodi vetustissimis Deastrotum Gentilium ἀνδριάσι diximus in voce Boetylus. Eius varia apud Rom. pro diversis eius officiis et munetibus nomina erant, de quibus pauca haec subiungam. Ceterum fallax, aspera et iracunda, quam ob rem malis eam daemoniis adnumeravit Porphyr. de Abstinential l. 2. ubi horum ingenium adeo scite repraesentat, ut nec a Clem. aut Arnobio meliora. contra Gentilium Deos, quam ab hoc christiani nominis acerrimo hoste, proferri potuerint. Eaudem in Stat. iis Numinibus, quae fulminis usum habetent, accenset Theb. l. 10. v. 69.
Disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.
Quod tamen contra ceteros est, non nisi Iovi, Vulcano et Minervae id adscribendum esle oensentes, ex libris Hettuscorum, laudatis Serv. ad Aen. l. 1. v. 40. 52. et 285. Agit autem ibi de Iunone Argolica, quâ non alia maiori in veneratione fuit. Certe Argis non aliter quam Matronam Tonantis, ut Ovid. memoratu Ep. Heroid. 9. v. 3. et 5. et Reginam Dearum, cultam docet Appuleius Miles. 6. indeoque Argivam cum Maro vocat Aen. l. 7. v. 683. magnam interpretatur Serv. Nec desunt Scriptores, qui Numen hoc omnibus aliorum Deorum sanctius habitum cultumque, cuius adeo fuerint prodigia certissima, certissimae etiam utliones, scriptum teliquetint. Unde et alibi hoc nomine dedicata, uti de Iasone, qui in agro Picentino Oscorum Templum Iunonis Argivoe condidit, legimus, apud Solin. c. 2. Cumque Templa Caesari Romaeque passim consecratentur, uti Casesaris simulacrum ad Iovis Olympici instar (quem ipsum specie pueri ab se Amati Pantarces Phidiam formâsele ait Arnob. l. 6.) sic Romae, ad Iunonis Argivae similitudinem, formari solebat. Moris enim fuisle. ut qui simulacrum Imp. consecrare vellet, in exemplum sitmeret nobile aliquod Dei alicuius signum, ex Iosepho discimus, Α῾λώσ, c. 16.
De ornatu eius sic Tertullian. de Corona Mil. Iunoni vitem Callimachus indixit. Ita et Argis signum palmiter redimtum, subiecto pedibus eius corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuvits utriusque privigni: Bacchi viz. Herculisque: unde et sacrificantes ipsi vite, pal niite et corymbis cingi sunt soliti. Alias Iunoni, non minus ac Iovi, coronam radiatam tribuit Antiquiras. Lucian. de Dea Syr. Ε᾿πὶ τῆ κεφαλῇ ἀκτῖνάς τε φορέει καὶ πύργον καὶ κεςτὸν. Etiam lunatam quidam, h. e. lunam in diademate gerentem, coluêre, Albericus de Deorum Imagin in Iunon. quod ornamentum ad falsas quoque Iunones transtu,lit Iuppiter, Alcumenam, e cuius coronae lamina sexies emergebat effigies Lunae, apud Stat. Theb. l. 6. et Inachim, apud Ovid. Met. l. 9. v. 787. Nempe sub Iunonis nomine Lunam adoratam fuisle, Eruditi multis docent. Utraque enim Urania dicitur, et Iuno velut inter ignes Luna minores Α᾿ςτρεάρχα appellatur, vide Herodian. l. 5. i. e. Planetarum Regina, vel, ut Horat. interpretatur, Carm. l. 2. Ode 2. v. 33. Siderum Regina. Ita apud Virg. Aen. l. 1. v. 50. Iuno inquit: Divûm incedo Regina, quam proin sub nomine Reginae caelorum ab Idololatris Iudaeis cultam fuisle, Ier. c. 7. v. 18. et c. 44. v. 17. innui videtur. Et cui potius Gentiles Kalendas s. primitias omnium mensium consecraverint, quam Lunae, at Iunoni consecrârunt, quae proin Kalendaris dicta est. Porro quemadmodum Iuppiter Ammon nil aliud quam Sol erat, sub arietis forma coli solitus, ita non male Lunam Iunonem Ammoniam dixeris, quam sub ovis schemate coluêre. Unde idolum Astarorh, quod praecipuo honore venerati sunt Sidonii 1. Reg. c. 11. v. 4. et 8. 2. Reg. c. 23. v. 14. quoque nomine vel Luna vel Iuno culta est, s. potius utraque, ovis imaginem habuille legitur, vide Cael. Rhodig. l. 18. c. 38. Dav. Kimchi in 1. Sam. c. 31. v. 10. Thom. Godwyn. de. Ritib. Hebr. l. 4. c. 6. etc. De Iunone Samia, in cuius templo pavones alebantur, vide infra in voce Pavo: uti de simulacro eius ex aere, Romae, in Concordiae templo, Bedae opere, Plin. l. 34. c. 8. de malo granato Iunoni Myc. sacro, infra; it. in vocibus Sospita et Sotira: de aliis huc pertinentibus, Casp. Barth. Animadvers. Papinianis passim, inprimis vero Comm. Superstition.
Iunonis apud Rom. nomina.
Calendaris dicta est, a Calendis ei sacris. Caprotina. Cinxia, in nuptiis invocabatur. Cutis s. Quiris, ab hasta ei sacra. Huic in omnibus Curiis mensae erant positae. Domiduca, in nuptiis invocata. Februata, a Februario, quo ei sacra fiebant. Fluonia. Interdica, in nuptiis. Iuga, similiter. Iulia, cui aedicula erat in reg. 5. Lucina, cui templum in reg. 5. Martialis, cui templum in reg 8. Moneta, a monendo. In huius templo libri lintei, Imperii fata continentes, aslervati. Novella, vocabatur in mensium Calendis. Opigena. Populonia, quam populus s. plebs precabatur. Regina, quae a Camillo Veiis est, transvecta, in Aventinum. Sororia, cui in expiationem sororis suae aram Horat. consecravit. Sospita, quae Lanuvii inprimis magno cultu colebatur; postea et romae in foro Olitorio aedem nacta est. Unxia, in nupt, in vocabatur, etc. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 6. et passim alibi. Ovid. Fast. l. 6. v. 183. Hesiod. Theog Boccat. Natalem Com. Gyrald. Al. Rossaeum in mystagogo Poet. etc. Inde Iunonius. Hinc Iunonius Ianus: Iunonii versus: Iunonia avis: Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 6. v. 55. et de arte Am. l. 1. v. 629.
Laudatas ostentat avis Iunonia pennas.
Pavonem intelligit. Avis enim illa Deae illi sacta. Iuv. l. 3. Sat. 7. v. 30. et seqq.
—— Didicit iam dives avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Iunonis avem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Juno — may refer to:In mythology: * Juno (mythology), the Roman goddess of marriage and queen of the godsIn astronomy and space exploration: * 3 Juno, an asteroid ** Juno clump, a probable asteroid family in the vicinity of 3 Juno * Juno (spacecraft), a …   Wikipedia

  • Juno — bezeichnet: Juno (Mythologie), die höchste römische Göttin in der römischen Mythologie, die der griechischen Göttin Hera gleichgesetzt wurde den Monat Juni (umgangssprachlich), wird zur besseren Abgrenzung zum Monat Juli („Julei“) verwendet die… …   Deutsch Wikipedia

  • Juno V — A = Juno V A was studied in 1958, as a new name for the Super Jupiter rocket. The only difference was that the rocket s first stage wouldn t have 4 E 1 engines, which were developed in 1957, but were cancelled and paved the way for the F 1 engine …   Wikipedia

  • Juno — puede referirse a: Juno, la diosa de la maternidad en la mitología romana; protectora de las mujeres, los compromisos, el Estado, reina del Olimpo y mujer de Júpiter. Juno, el tercer asteroide del Sistema Solar en ser descubierto. Juno, el nombre …   Wikipedia Español

  • Juno — Juno, 1) (Myth.), so v.w. Here, s.d. Daher Junonĭa (Junofeste), so v.w. Heräa. Junonisch, der Juno ähnlich, d.h. groß, majestätisch; so Junonische Augen, Junonische Blicke, Junonischer Wuchs etc.; 2) einer der kleinen Planeten zwischen Mars u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Juno — Ju no (j[=u] n[ o]), n.; pl. {Junos} (j[=u] n[ o]z). [L.] [1913 Webster] 1. (Rom. Myth.) The queen of the Olympian gods, the sister and wife of Jupiter, and the goddess who presided over marriage. She corresponds to the Greek Hera. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Juno — f Irish: Anglicized form of ÚNA (SEE Úna), assimilated to the name of the Roman goddess Juno, consort of Jupiter …   First names dictionary

  • Juno — (aus Jovino, der weiblichen Form zu dem in Jupiter liegenden Jovis), bei den italischen Völkern die weibliche Himmelsgöttin und Genossin Jupiters, nach ihrer Gleichsetzung mit der griechischen Hera (s. d.) als dessen Gemahlin und Schwester und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Juno — Juno, altitalische Mondgöttin, der griech. Hera (s.d.) gleichgesetzt, Ehe und Geburtsgöttin (J. Pronuba, Lucina, Sospita), als Gattin des Jupiter Himmelskönigin (J. Regina). Die Hausfrauen begingen ihr zu Ehren 1. März die Matronalien. Ihr Tempel …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Juno — (Mythologie), siehe Here …   Damen Conversations Lexikon

  • Juno — Juno, bei den Griechen Here, Schwester und Gemahlin Jupiters, nach der Mythe sehr eifersüchtig auf ihren untreuen Herrn Gemahl und Verfolgerin von dessen Geliebten und Kindern, nach späterer Deutung die untere Luft im Gegensatz zu dem Aether. Sie …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”